horizontal rule

欢迎访问本站。

Confucius' Analects in Latin 5 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

06

1. Philosophus ait: Yong posset fieri meridiei obversus. Tchong kong interrogavit de Tse sang pé tse. Confucius ait: bene quidem; modicus est. Tchong kong ait: vita rigidus, administratione autem modicus, et sic gubernare suum populum, nonne quidem juste? At vita remissior indeque administratione remissior, nonne tunc erit nimis remissus? Confucius ait: mei Yong verba recta sunt.

2. Ngai regulus petiit, e discipulis quis esset amans studium sapientiae; Confucius respondens ait: Erat Yen hoei, qui amabat hoc studium: non transferebat iram, non bis fallebat: at infeliciter brevis fuit vitae et mortuus est: nunc vero nemo est; nondum percepi amatorem hujus studii.

3. Tse hoa missus fuerat in T'si, Jan tse pro illius matro petiit annonam. Confucius ait: des illi medimnum; petiit augmentum: ait: des illi ducenarium pondus: Jan tse dedit illi frugum quinque milliaria pondera. Confucius ait: T'che petiit regnum T'si vectus pinguibus equis, indutus leves rhenones: ego illud audivi, quod sapiens opitulatur indigentibus, non vero addit divitibus. Yuen-se agebat ejus administrum; dedit huic frugum nongentas mensuras; recusavit. Confucius ait: ne ita: eas largieris tuis villis, pagis, oppidis, vicis, quidni?

4. Philosophus loquens de Tchong kong dicebat: Versicoloris vaccae pullum, rufulum et adeo belle cornutum, licet velis non adhibere, montani fluvialesque spiritus an illi rejicient?

5. Philosophus ait: Hoei! ejus cor tres menses non excedebat cordis perfectione: ceteris vero diei mensisve est meta, et non amplius.

6. Ki k'ang tse interrogavit an Tchong yeou potis esset fungi administratione: Confucius ait: Yeou est judicii potens, pro fungendo munere, quid erit negotii? Ait: Se poteritne fungi gubernii munere? Reponit: Se est penetrantis ingenii; pro fungendo munere quaenam erit diflicultas? Ait K'ieou poteritne interesse gubernio? Reponit: K'ieou est dotibus pollens; ut intersit gubernio, quid difficultatis erit?

7. Ki cognominatus misit ad Min tse k'ien, ut gereret urbis Pi gubernatorem. Min tse k'ien ait: belle pro me recuses: quod si sit qui revocet me, tunc ego profecto ero Wen fluvium supra.

8. Pé nieou habebat infirmitatem: Confucius invisit illum, et ex fenestra apprehendens illius manum ait: amittetur; fatum est! talis est vir, et tamen habet talem morbum! talis vir qui fit, ut habeat talem morbum!

9. Proh quam sapiens ille Hoei! cum unius fiscellae cibo uniusque cucurbitulae potu, manebat in vili angiportu; alii non ferrent hujusmodi squalorem, Hoefi nec immutabat suam laetitiam: proh quam sapiens ille Hoefi!

10. Jan k'ieou ait: non quod non amem magistri doctrinam; vires non suppetunt. Confucius ait: cui vires non sufficiunt, is media via deficit: nunc vero tu haerescis.

11. Philosophus alloquens Tse hia ait: tu esto sapiens litteratus; ne sis vulgaris litteratulus.

12. Tse yeou agebat Ou urbis gubernatorem. Confucius ait: tu esne nactus hominem? Respondit: est T'an t'ai mié ming, qui vians non sequitur compendiariam, et nisi pro publico negotio, nondum unquam accessit ad Yen domum.

13. Philosophus ait: Lou toparcha Mong tche fan non se jactat: capta fuga, tunc erat in postsignanis; jam portam ingressurus, stimulavit suum equum dicens: non quod ego ausus fuerim retro esse, equus noluit progredi.

14. Philosophus ait: si non habes precatoris T'ouo facundiam, nec habes Song principis Tchao pulchritudinem, difficile est quod servaberis in praesenti saeculo.

15. Philosophus ait: quis potest exire nisi per ostium? et quare nemo transit per hanc naturalis legis viam?

16. Philosophus ait: si nativa simplicitas superet culturae ornatum, tunc eris rudis; si ornatus superet simplicitatem, tunc fies praetorii scriba; si ornatus et simplicitas debita sint proportione, nonnisi tunc eris sapiens.

17. Philosophus ait: homo nascitur rectus; quod non rectus tamen vivat, fortunata est dispensatio.

18. Philosophus ait: cognoscens sapientiam non sicut amans illam; amans illam non valet eum, qui delectatur illa.

19. Philosophus ait: mediocrem hominem supereminentes possunt edoceri sublimiora; mediocri homini inferiores non possunt sublimiora edoceri.

20. Fan t'che interrogavit de prudentia. Confucius ait: vacare hominum naturali perfectioni, revereri varios spiritus et procul se habere ab eis, potest dici prudentia. Petiit de cordis perfectione: ait: perfectus si anteponat partem difficilem et postponat acquisitionem, poterit dici perfectus.

21. Philosophus ait: prudens delectatur aquarum fluiditate, perfectus amat montium immobilitatem; prudens actione movetur, perfectus virtute quiescit; prudens jucunde vivit, perfectus est longaevus.

22. Philosophus ait: Regnum T'si si uno gradu immutetur, perveniet ad regni Lou gradum: Lou si uno gradu proficiat, perveniet ad rectam normam.

23. Philosophus ait: angulatum poculum sine angulis; o quale, o vere angulatum vas!

24. Tsai ngo interrogans ait: philanthropus, vel si moneas illum dicens in puteo est homo, hunc eo ille prosequetur. Confucius ait: quomodo hoc ita erit? Sapiens poterit admoveri, non poterit praecipitari: poterit decipi, non poterit hallucinari.

25. Philosophus ait: Sapiens late incumbit in scientiam, et moderatur eam ad honestatis leges; sicque poterit non refragari sapientiae.

26. Confucius invisit Nan tse; Tse lou inique tulit: Confucius imprecatus ait: si est quod ego peccavi, caelum me rejiciat, me rejiciat.

27. Philosophus ait: aequabilis medii virtus, nonne illa summa est? Hominum paucorum est, et jamdudum.

28. Tse kong ait: si sit qui late beneficus in populum, etiam possit omnibus opitulari, is quomodo? an poterit dici philanthropus? Confucius ait: qui agis de philanthropia? at nonne requiretur sanctus? Yao et Choen, illi adhuc laborabant de hoc, Philanthropus volens ipse consistere, etiam erigit alios; volens ipse penetrare, etiam promovet alios; posse ab intimo sui sumere exemplum, id dicendum philanthropiae tessera.

Confucius' Analects in Latin 7

感谢您访问本站。