欢迎访问本站。
Confucius' Analects in Latin 3 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语
04
1. Philosophus ait: Si vicus ex humanitate est laudandus, qui
seligat non habitare humanitatis sedem, qui censetur sapere?
2. Philosophus ait: destitutus probitate non potest diu manere in paupertate,
non potest diu manere in gaudio: probus quiescit in virtute, sapiens lucro ducit
probitatem.
3. Philosophus ait: solum virtute praeditus potest amare alios, potest odisse
alios.
4. Philosophus ait: vere intentus in probitatem, nihil mali aget.
5. Philosophus ait: Divitiae cum honoribus, sunt quod homines concupiscunt; at
nisi per propriam viam obtineas ea, ne occupes: paupertas et ignobilitas, sunt
quod homines aversantur; at vel si non ex recto jure offenderis ea, ne deseras.
Sapiens amandata virtute, qui dum explebit sapientis nomen? Sapiens nec integrae
refectionis spatio deserit virtutem: in repentinis casibus profecto in ea est,
in eversionis angustiis profecto in ea est.
6. Philosophus ait: ego nondum vidi amatorem justitiae, osorem iniquitatis:
amator is justitiae, nihil est quod anteponat ei; osor is iniquitatis, ita aget
justitiam, ut ne minus aequum quid adveniat in ejus personam. At est qui possit
vel una die exerere suas vires in justitiae virtutem? ego nunquam vidi ejus
vires non sufficere: forte id extitit; sed ego nondum illud vidi.
7. Philosophus ait: Homines excedunt singuli in suo genere: observa excessus, et
sic scies cordis virtutem.
8. Philosophus ait: si mane acceperis sapientiam, vespere mori licebit.
9. Philosophus ait: litteratus intendens in sapientiam et tamen erubescens vilem
vestitum et rudem cibum, non est dignus quicum illam edisseram.
10. Philosophus ait: Sapiens vir quoad totum imperium, nihil obstinat velle
nihil nolle, aequitas est quacum adhaeret.
11. Philosophus ait: Sapiens vir affectat virtutem, vulgaris homo cogitat
terrena; sapiens cordi habet leges, vulgaris homo studet lucro.
12. Philosophus ait: Incumbere in lucrum ad agendum, multas simultates excipiet.
13. Philosophus ait: Potesne juxta officiorum veracitatem administrare regnum?
tunc quid negotii? Si non potes juxta officiorum veracitatem administrare
regnum, tunc ad quid officiorum formae?
14. Philosophus ait: ne angaris quod careas dignitate, sed sollicitus sis de eo
ob quod eleveris; ne angaris quod nemo teipsum noscat, sed quaere esse dignus ut
noscaris.
15, Philosophus ait O Chen, mea agendi ratio per unum transigit omnia: Tseng tse
reponit: certe. Confucius abit; scholae alumni interrogarunt, dicentes: quid
significat? Tseng tse ait: Magistri ethica est integritas cordis extensa ad
proximum, et nihil aliud.
16. Philosophus ait: sapiens vir est prudens in justitia, vulgaris homo
intelligens in lucro.
17. Philosophus ait: videns sapientem cogita exaequare; videns non sapientem,
tunc interius teipsum examina.
18. Philosophus ait: serviens patri et matri sensim reprehendas; videns eorum
voluntatem non morem gerere, magis reverere quin deterrearis; si te vexent, nec
tum indignaberis.
19. Philosophus ait: Patre et matre superstite, ne longe peragres: peragrans
oportet determines locum.
20. Philosophus ait: Parentum aetas nequit non teneri; hinc quidem ut laeteris,
inde vero ut timeas.
21. Philosophus ait: antiqui sermonem non effundebant; verecundabantur se eo non
attingere.
22. Philosophus ait: qui in se coercendo deficiant sibi, rari sunt.
23. Philosophus ait: sapiens amat esse tardus in verbis et promptus in
actionibus.
24. Philosophus ait: virtus non sola manet, certe habet asseclas.
25. Tse yeou ait: si serviens principi es importunus, tunc dedecore afficieris;
si cum amico es importunus, tunc alienabis.
Confucius' Analects in Latin 5
感谢您访问本站。