欢迎访问本站。
Confucius' Analects in Latin 18 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语
19
1. Tse tchang ait: sapientiae alumnus viso periculo exponens
vitam, viso lucro cogitans justitiam, in litamine memor reverentiae, in funere
attendens moerori, is satis jam.
2. Tse tchang ait: servans virtutem non generose, et credens doctrina haud
firmiter, qui meretur supputari, existens; qui meretur supputari, non existens?
3. Tse hia scholae alumni quaesiverunt de amicitia a Tse tehang. Tse tchang ait:
Tse hia quid dicit? Respondentes dixerunt: Tse hia dicit probatis, his
consociator; qui non probantur, eos repelle. Tse tchang exclamat: differt ab eo
quod ego audivi; excellens vir estimat sapientes et complectitur omnes, laudat
bonos et miseratur impotentes. Sumne ego magnus sapiens? ex hominibus quis erit
quem non admittam? sumne ego insipiens? alii sunt me repulsuri; quomodo fiet
illud repellere alios?
4. Tse hia ait: quamvis exilis ars, profecto habet quod sit spectatu dignum. At
si promoveas ad longe profunda, vereor ne obstructus haereas; quapropter sapiens
non exercet (1).
5. Tse hia ait: in diem perdiscens qua quis nondum possideat, et per mensem nil
obliviscens quae ipse jam teneat, potest dici jam studiosus discendi.
6. Tse hia ait: late addiscere et serio velle, practica consulere et proxima
rimari, vera virtus invenitur inter haec (2).
7. Tse hia ait: varii artifices manent in foro ad perficiendum suum opus;
sapiens addiscit ad fastigium imponendum suae doctrinae (3).
8. Tse hia ait: vulgaris homo quae peccaverit omnino fuco cohonestat.
9. Tse hia ait: sapiens habet tres formas: si eminus suspicias illum, severus
videtur; si proximes illi, est comis; si audias ejus sermonem, rigidus erit (4).
10. Tse hia ait: sapiens fidentem, tunc vero gravat suum populum; si nondum
fidens, tunc habebit pro divexante se (1): fidentem, tunc vero reprehendit
principem; si nondum fidens, tunc censebit calumniari se.
11. Tse hia ait: in gravioribus officiis non transgredienti cancellos, in
minoribus officiis ultra citraque esse, licebit (2).
12. Tse yeou ait: Tse hia discipuli et sequaces, cum aspergunt, verrunt,
respondent aequalibus vel superioribus, accedunt vel recedunt, tunc quidem bene;
at vero accessoria haec: principale autem deest: quomodo id stabit? Tse hia hoc
audito, exclamavit: Heu! Yen yeou fallitur. Sapientis institutio, ecquid
anteponit et tradit, ecquid posthabet et negligit? At comparandos ad plantas et
arbores juxta species distinctas, sapientis institutio quomodo potest illudere
(3)? Et qui complectens initium complectatur finem, is nonne solus sanctus vir?
13. Tse hia ait: si magistratum gerenti superent vires, tunc studebit; si
studenti superent vires, tunc magistratum geret (4).
14. Tse yeou ait: parentalis luctus summum attingit in doloris affectu, ibique
sistit.
15. Tse yeou alt: meus sodalis Tchang, facit difficilia tentatu, at nondum
perfecta est virtutis.
16. Tseng tse ait: quam magnifice compositus ille Tchang! Sed difficile est una
cum eo colere internam virtutem.
17. Tseng tse ait: ego audivi a magistro hominem non solere ultro exhaurire se:
at nonne certo in parentum funere (5)?
18. Tseng tse ait: ego audivi a magistro de Lou toparchae, Mong tchoang tse,
pietate filiali, hujus alia posse imitatione attingi; at illum non mutasse
patris ministros, et patris administrationem, hoc difficile praestari.
19. A domino Mong jussus Yang fou agere judicem criminalem, petiit consilium a
suo magistro Tseng tse; Tseng tse ait: superioribus aberrantibus sa via, populus
dissolvitur jamdudum. Si assequeris rei veritatem, tunc deplorans miserare, et
noli gaudere (1).
20. Tse kong ait: imperatoris T'cheou improbitas non erat ita immensa.
Quapropter sapiens princeps horret considere imo confluvio, quo totius imperii
vitia simul confluunt (2).
21. Tse kong ait: sapientis principis defectus, similant solis lunaeque
eclipses: cum deficiunt, homines omnes id aspiciunt; cum se emendaverint,
homines omnes suspiciunt illos (3).
22. Wei toparcha Kong suen t'chao quaesivit a Tse kong dicens: Confucius unde
didicit? Tse kong ait: Wen et Ou imperatorum instituta nondum deciderunt in
terram, persistunt in hominibus: sapientiores memorant eorum potiora, minus
sapientes recordantur eorum leviora, ut nusquam non existat Wen et On
imperatorum doctrina. Magister meus unde non didicit? et tum quid certi magistri
opus?
23. Lou toparcha Chou suen on chou alloquens magistratus in regia ait Tse kong
sapientior quam Confucius. Horum unus, Tse fou king pé, id monuit Tse kong. Tse
kong ait: sit in exemplum palatii murale septum Se hujus mucus attingit humeros;
explorando videre est totius domus praestantiora. Magistri mucus est plurium
octipedum perticarum; nisi invenias ejus portam et ingrediaris, non videbis
parentalium aularum splendorem, variorumque magistratuum opulentiam. Porro qui
inveniant ejus portam, forte pauci sunt: illud domini dictum nonne etiam merito?
24. Chou suen ou chou detrahebat Confucio. Tse kong ait: nullius usus erit;
Confucius non potent detractione minui: aliorum hominum sapientia, colliculus
aut collis scilicet, adhuc potest transcendi; Confucius sol est et luna, non est
unde superetur: alii licet velint seipsos ab eo separare, ii qui officient soli
et luna? Potius patebit illos nescire rerum mensuram (1).
25. T'chen tse k'in compellans Tse kong ait: tu agis modeste; Confucius qui est
sapientior prae te? Tse kong ait: sapientiae alumnus ex uno verbo aestimabitur
prudens, ex uno verbo aestimabitur imprudens; verba non possunt non invigilari.
Magister meus non potest attingi; sicut coelum non potest admotis scalis
conscendi. Magister assecutus rempublicam, fuisset quod dicitur "sustentat
populum et statim stabilitur, ducit illum et statim pergit, tranquillat illum et
statim adhaeret, excitat illum et statim fit concors, ejus vita gloriosa, ejus
mors complorata quo unquam modo ille poterit attingi?
Confucius' Analects in Latin 20
感谢您访问本站。