horizontal rule

欢迎访问本站。

Confucius' Analects in Latin 10 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语

Confucius' Analects in Latin

11

1. Confucius ait: majores natu quoad civilitatem et harmoniam, rustici habentur homines: posteriores natu quoad civilitatem et harmoniam, sapientiores existimantur. At quoad ea exercenda, nae ego sequar aevo priores.

2. Philosophus ait: qui me comitabantur in regnis T'chen et T'sai, omnes non frequentant scholam jam (2). Pro virtute erant Yen yuen, Min tse k'ien, Jan pe nieou, Tchong kong; facundia, Tsai ngo et Tse kong; administratione, Jan yeou et Ki lou; litteratura, Tse yeou et Tse hia.

3. Philosophus ait: Hoei non erat auxilio mihi; ex meis enim verbis nullum erat quod non arrideret (3).

4. Philosophus ait: oh quam pius ille Min tse k'ien! Alieni non discrepant ab ejus parentum fratrumque praeconio (4).

5. Nan yong saepe repetebat illud (III. 22) candidae tessera (5): Confucius sumens sui fratris filiam nuptui dedit ei.

6. Lou toparcha Ki k lang tse quaesivit discipulorum quis esset amans sapientia studium: Confucius respondens ait: fuit Yen hoei qui amabat sapientiae studium: at infeliciter brevis fuit vitae et mortuus est: nunc vero nemo est.

7. Yen yuen defuncto, Yen lou postulavit Confucii currum, ut faceret inde conditorium. Confucius ait: ingeniosa sit vel non ingeniosa, unusquisque tamen praedicat suam sobolem: meus Li defunctus habuit sandapilam, non vero conditorium; ego neque pedes incessi, ut conficeretur illi conditorium: quandoquidem ego sequutus magnorum magistratuum calcem, non possum pedester ire (1).

8. Yen yuen defuncto, Confucius exclamavit: lieu! Coelum me extinxit, coelum me perdidit!

9. Yen yuen emortuo, Confucius luxit eum efflictim; asseclae dixerunt magister dolet nimium. Reponit: an fuit nimius dolor? At si non hujus viri causa perdolescam, cujus vero causa?

10. Yen yuen demortuo, ipsius alumni volebant opulenter sepelire illum; Confucius ait: non decet; discipuli munifice tumularunt eum. Confucius exclamavit: Hoei habebat me sicut patrem; at ego non potui considerare illum uti filium (2): non ex me fuit, sed ab istis nonnullis alumnis.

11. Ki lou quaesivit modum serviendi spiritibus: Confucius ait: nondum vales servire hominibus, qui valebis servire spiritibus? Ausim ergo interrogare de morte. Reponit: nondum scis vivere, qui scies mori?

12. Min tse stabat ad latus affabili ore, Tse lou animosa specie, Jan yeou et Tse kong serio vultu; Confucius gaudebat: at iste Yeou, ait, haud nacturus suam mortem videtur (3).

13. Regni Lou homines reaedificaturi erant Perennitatis ararium. Min tse k'ien ait: si inhaereatis pristinae rei, quid vobis videtur? qui necesse de novo aedificare (4)? Confucius ait: iste homo vel non loquitur; at loquens omnino obtinet attingere medium.

14. Philosophus ait: Yeou istius cythara quid facit in K 'ieou schola (1)? Discipulis exinde non reverentibus Tse lou, Confucius subjunxit: Yeou jam ascendit aulam, nondum introivit in penetralia (2).

15. Tse kong interrogavit, Che inter et Chang, quis esset sapientior Confucius ait Che quidem excedit, Chang non pertingit. Subjunxit: si ita, tunc Che praecellit, nonne? Confucius reponit: excedere aeque est ac non pertingere.

16. Ki cognomine, ditatus erat supra Tcheou Ducem, et tamen discipulus K'ieou pro illo congerebat tributa, et sic accessione illum augebat. Confucius inquit: non est meus discipulus jam: vos filiolos resonare tympano ad illum impugnandum decebit.

17. T'chai quidem simplex, Chen est obtusus, Che fucatus, Yeou agrestis.

18. Magister prosequitur: Hoei, oh ille propior erat! plerumque rerum vacuus: Se minus accedebat coeli providentiae et opes gliscebant; ejus cogitata tamen plerumque quadrabant (3).

19. Tse tchang percunctatus est bonae indolis hominum conditionem; Conficius respondit: non calcabunt aliorum vestigia (4), sed nec introibunt in sapientiae penetralia.

20. Philosophus ait: edisserens solida statim approbatur (5): sed an verae virtutis est vir, an fucatae speciei homo?

21. Tse lou petiit: auditionem, statimne exsequar? Confucius respondet: habes patrem fratremque superstites; secundum hoc, quomodo ipso auditum statim id exequaris? Jan yeou petiit: audita statimne perficiam? Confucius respondet: auditum, statim perficias illud. Kong si hoa subjunxit: Yeou interrogavit an auditionem statim exequeretur, et magister respondit habere patrem fratremque superstites; K'ieou interrogavit an auditum statim exequeretur, et magister respondit: auditum, statim perficias illud: T'che dubio teneor, ausim quaestionem facere. Magister ait: K'ieou quidem haesitabundus, ideo impuli illum: Yeou duos valet homines, ideo retraxi illum.

22. Confucius angebatur in K'oang, et Yen yuen retrorsus manserat. Confucius ait: ego existimabam te esse mortuum; reponit: magistro superstite, Hoei qui ausit mori (1)?

23. Ki tse jan (2) quaesivit an Tchong yeou et Jan k'ieou possent appellari magni administri. Confucius reponit: ego putabam te facturum miram quaestionem; est vero de Yeou atque K'ieou percontatio, Qui dicuntur magni administri, ii juxta jus inserviunt principi, et si non possint, tunc cessant. Nunc Yeou atque K'ieou possunt dici ad complementum administri. Subjunxit: at vero sunt obsequentes nostrum, nonne? Confucius ait occidere patrem atque principem, enimvero non obsequentur.

24. Tse lou jusserat Tse kao agere Pi gubernatorem; Confucius ait noxius huic homini vir. Tse lou subjunxit: habet populum et homines, habet Telluris Frugumque spiritus; quid necessum studere libris, et tunc demum censeri didicisse? Confucius reponit: en cur execror hujusmodi verbileves (3).

25. Tse lou, Tseng si, Jan yeou, et Kong si hoa ad latus assidebant. Confucius ait: quod ego una die grandior sim quam vos, nolite me sic considerare (4). Domi degentes, tunc dicitis; non me cognoscunt. At si forte cognoscant vos, tunc quid agetis (5)? Tse lou surgit praepropere, et respondens ait: mille quadrigarum regnum coerceatur in grandiorum regnorum medio; auge id, per legiones et cohortes; continua haec, per segetum penuriam et olerum caritatem. Si Yeou illud administret, continenter ad tres annos, potent efficere ut habeat fortitudinem, atque adeo sciat tendere (6). Confucius subrisit illi. K'ieou, et tu quid? Respondens ait: sit vix sexaginta septuagintave, vel etiam quinquaginta sexagintave stadiorum. Si K'ieou administrarem illud, continenter ad tres annos, possem efficere ut locupletem populum: at quoad ejus ritus et musicam, id expectarem sapientiorem (1). T'che, tu vero quomodo? Respondens ait: non dicam me id posse; sed desidero addiscere. In parentalium fanorum rebus, atque regulorum accessibus conventibusque, cum fusca veste nigroque pileolo, vellem agere parvum administrum (2). Et tu Tien quomodo? Pulsatione cithara intermissa, resultat adhuc sonus; deponit citharam et assurgit, respondensque ait: differo a trium discipulorum consilio. Confucius ait: quid officit? porro quisque dicit suam sententiam. Ait: excedente vere, vernis vestibus jam confectis, cum pileatis quinque sexve viris, et junioribus sex septemve adolescentulis ablui in amne I, auram captare in luco On yu, versusque canendo reverti (3). Confucius gementis instar suspirans, ait: ego sto cum Tien (4). Tribus discipulis egressis, Tseng si pone moratus est: Tseng si tunc ait: illa trium discipulorum verba qui se habent? Confucius ait; enimvero quisque significavit suum propositum, et nihil amplius. Subjunxit: at magister quare subrisit discipulo Yeou? Reponit: administrandum regnum juxta ritus: ejus autem verba non erant submissa; hac de causa subrisi illi. At K'ieou vero numquid non de regno? Ecquando vidisti, respondet Confucius, vel sexaginta septuagintave aut quinquaginta sexagintave stadia, quin esset regnum (5)? At T'che ipse nunquid non de regno? Gentilitia sacra, respondet Confucius, et particulares generalesque conventus, si non regulorum, at cujus erunt? Et si T'che habebitur parvus administer, quis poterit haberi magnus?

Confucius' Analects in Latin 12

感谢您访问本站。