欢迎访问本站。
Confucius' Analects in Latin 11 Confucian Analects Les Entretiens de Confucius 论语
12
1. Yen yuen interrogavit de cordis perfectione. Confucius
respondit vincere seipsum, et redintegrare honestatis decorum, est virtutis
perfectio una die, devicto seipso et redintegrato decoro, totum imperium
acquiescet virtuti: fieri perfectus a seipso est; etiamne pendebit ab aliis? Yen
yuen subjunxit: liceat petere ejus elenchum. Confucius respondit: contra decorum
nihil cernas, praeter decorum nihil audias, extra decorum nihil dicas, sine
decoro nullus moveas. Yen yuen ait: Hoei, licet non habilis, velim operari huic
documento.
2. Tchong kong interrogavit de interna perfectione. Confucius respondit:
egredere dorno, quasi videres magnum hospitem; dispone populum, quasi tractares
magnum sacrificium; ipsimet quod nolis, ne conferas in alios; et in regno
eximeris simultatibus, in domo vacabis querimoniis. Tchong kong ait: Yong,
quamvis non habilis, velim exequi hoc documentum.
3. Se ma nieou interrogavit de animi perfectione. Confucius respondit corde
perfectus, scilicet cujus verba impedita sunt. Ait: cujus verba sunt impedita,
continuo dicetur corde perfectus jam? Confucius reponit: actione percautus,
locutione poteritne haud esse impeditus?
4. Se ma nieou interrogavit de viro sapiente. Confucius respondit: vir sapiens
nec tristatur nec timet (1). Ait: qui non tristatur nec timet, continuo dicetur
vir sapiens jam? Confucius reponit: qui se interius examinans nihil peccaverit,
is quid tristabitur, quid timebit?
5. Se ma nieou moerens ait: ceteri omnes habent fratres, ego solus careo. Tse
hia inquit: Chang audivi hoc: mors et vita habent decretum, opes et nobilitas
penes coelum: sapienti viro sibi attendenti et nunquam intermittenti, cum aliis
obsequioso atque servanti officia, quatuor marium ambitu, omnes sunt fratres;
vir sapiens, qui dolebit quod careat fratribus?
6. Tse tchang interrogavit de perspicacia. Confucius respondit: sensim
insinuantis obtrectationes, et cuticula vulnerati accusationes, non admittere,
potest vocari perspicacitas: leniter instillatis obtrectationibus, et pellicula
affecti accusationibus non dare cursum, potest continuo vocari profunda
perspicacia jam (1).
7. Tse kong interrogavit de gubernatione. Confucius respondit: suppetat annona,
suppetant milites, et populus fidat tibi. Tse kong ait: quod si omnino non
possit aliter fieri quin demas, ex his tribus quodnam primum? Inquit: demerem
milites. Tse kong subjunxit: et si omnino non possit aliter fieri quin demas, ex
his duobus quodnam primum? Demerem, inquit, victum: ab antiquitate, omnes
obnoxii morti; at populus sine fidelitate non stabit.
8. Regni Wei toparcha Ki tse t'cheng ait: sapiens sit simplex, et satis est:
quid uti cultu faciet? Tse kong ait: piget sane! magistri sermo, sapientis est:
at quadrijuges neque assequuntur linguam (2). Morum cultus aeque ac naturae
simplicitas, et simplicitas aeque ac cultus: tigridis enim pardique corium,
quasi canis ovisque corium (3).
9. Ngai regulus sciscitatus a Yeou jo, ait: annus annona laborat, sumptus non
sulficiunt; quid faciam? Yeou jo respondens, ait: quidni exigas decimam?
Subjunxit: duae mihi adhuc non sufficiant; si hoc, quorsum istud decimare (4)?
Respondens ait: populo satis habente, princeps quocum non satis habebit? Populo
non satis habente, princeps quocum satis habebit?
10. Tse tchang quaesivit de elevanda virtute et discernenda hallucinatione.
Confucius respondit: fundari fidelitate, sinceritate, et progredi ad aequitatem,
est evehere virtutem; amando aliquem, velle ipsum vivere, aversando aliquem,
velle ipsum mori, cumque volueris ipsum vivere, rursus velle ipsum mori, est
hallucinari (5).
11. T'si regni King regulus quaesivit de gubernatione a Confucio. Confucius
respondens ait: princeps sit princeps, subditus sit subditus, pater sit pater,
filius sit filius. Regulus exclamavit: belle sane! revera si princeps non sit
princeps, subditus non sit subditus, pater non sit pater, filius non sit filius,
licet praesto sit annona, num ego potero frui?
12. Philosophus ait: "qui dimidio verbo possit dirimere lites, is nonne ille
Yeou?" Tse lou haud indormiebat promissis (1).
13. Philosophus ait: audiendis litibus, ego compar sum ceteris; at illud potius
efficere, ut ne sint litigantes.
14. Tse tchang interrogavit de gubernatione. Confucius respondit animo incuba
illi sine intermissione, opere exerce illam cum fidelitate.
15. Philosophus ait: vir sapiens promovet aliorum bona, non contribuit aliorum
malis; vulgaris homo contrarius illius.
16. Lou toparcha Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio. Confucius
respondens ait: gubernatio est rectitudo: si tu praesis cum rectitudine, quis
audebit non esse rectus?
17. Ki k'ang tse angebatur ob latrones; quaesivit a Confucio, qui respondens ait:
si tu non sip, cupidus, etiamsi mercedem proponas populo, non furabitur.
18. Ki k'ang tse quaesivit de gubernatione a Confucio, dicens: si interficiam
expertes lege, ut deveniatur ad habendum ordinem, quomodo? Confucius respondens
ait: cum tu geras administrationem, quorsus uteris occisione? Tu velis bonum, et
populus bonus erit. Superioris sapientis virtus ventus est, inferioris populi
vis herba est; herba, incessente ipsi vento, profecto incurvatur (2).
19. Tse tchang petiit litteratus qualis erit, ut possit dici illustris.
Confucius respondit: quis porro est, quem tu vocas illustrem? Tse tchang
respondens ait: sit in regno, faona profecto effertur; secubet domi, fama certo
celebratur. Confucius ait: hoc est famosus, non illustris esse. Vir illustris
est simplex, rectus, et amator aequitatis, perpendit verba et examinat vultum
(1), est que sollicitus ut se subjiciat aliis: is versatus in regno, profecto
illustris erit; versatus domi, profecto illustris erit. Qui famosus est, specie
praefert virtutem, factis autem adversatur, et quin ea consistat minime dubitat
(2): is positus in regno, certo famosus erit; degens domi, certo famosus erit.
20. Fan t'che comitatus ambulantem ad luci Ou yu radices, ait: ausim interrogare
de cumulanda virtute, corrigendis cupiditatibus, et discernendis
hallucinationibus. Confucius exclamavit: o pulchram quaestionem! antehabere
actus, posthabere acquisitionem (3), nonne erit accumulare virtutem? impugnare
sua vitia, non vero impugnare aliorum vitia, num non erit corrigere passiones?
ob unius mane iram, oblivisci suam personam et usque ad suos parentes, nonne
hallucinatio est?
21. Fan t'che quaesivit de humanitate; Confucius respondit amare alios.
Quaesivit de prudentia; Confucius respondit: nosse alios. Fan t'che nondum
intellexerat. Confucius ait: evehendo rectos et rejiciendo omnes improbos,
potest fieri ut improbi corrigantur. Fan t'che recessit, et visens Tse hia ait:
nuper quidem ego revisi ad magistrum, et interrogavi de prudentia; magister
dixit: elevando probos et rejiciendo omnes improbos, poterit feri ut mali
corrigantur: quid significat? Tse hia inquit: o foecundum effatum! Choen tenens
imperium, selectum inter omnes evexit Kao yao, et improbitas evanuit. T'ang
tenens imperium, selectum inter omnes evexit I yn, et improbitas procul abivit.
22. Tse kong interrogavit de amicis; Confucius respondit: fideliter
commonefacias et belle dirigas eos; si nihil possis, tunc absiste, ne ipsimet
injuriam adsciscas (4).
23. Tseng tse ait: sapiens per litteraturam congreditur amicos, et per amicos
adjuvat perfectionem.
Confucius' Analects in Latin 13
感谢您访问本站。